monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 45
{XIII} nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro X assibus datus est.